monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1 > ad Romanos, 13 > sectio 27 > sectio 2 > sectio 17 > bavPal.lat.1554.178 > B > csg458.21 > sectio 17

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 1, 17
XVI KAL. In Aegypto Thebaida depositio Antonii monachi, cuius vita virtutibus plena et miracula quae fecit, scriptis et fama pene in universo orbe praedicantur. Obiit autem in pace sub imperatore Constantino, anno aetatis suae centesimo quinto, et sepultus in eremo a discipulis suis, sicut ipse vivens praeceperat, occultatus est: post multa autem annorum curricula, hoc est Iustiniani imperatoris temporibus, qui fuit Iustini ex sorore nepos, corpus eius divina revelatione repertum Alexandriam defertur, et in ecclesia Baptistae Ioannis humatur. Bituricis depositio S. Sulpitii, episcopi et confessoris. Apud Lingonas autem nativitas geminorum Speusippi, Elasippi et Melasippi , qui cum essent viginti quinque annorum, cum avia sua Leonilla et Ianilla, et Neone martyrio coronati sunt, tempore Aureliani imperatoris. Gemini quidem in una arbore suspensi ligatis manibus sursum, pedibus vero deorsum, ita extenti, ut putarentur pene ab ipsa membrorum compage separari, et post haec in ignem praecipitati, nec tamen flammis laesi, inter verba orationum simul migrabant ad Dominum. Ianilla, haec videns, confessa est se etiam Christianam, et mox comprehensa a turbis, a capillis suspensa, ac multis afflicta suppliciis, cum Christum negare noluisset, cum Leonilla simul est gladio perempta. Neon vero exceptor gestorum, et ipse Christi nomen confessus martyrio coronatus est. Docuit autem et baptizavit geminos hos Benignus presbyter, quem misit ab Oriente beatus Polycarpus, Ioannis apostoli auditor, in Galliam, cum Mandochio compresbytero, in Tyrso diacono. Sepulti sunt autem iidem gemini in secundo milliario ab urbe Lingonas.